CLE 01549

Heu crudele nimis fatum. dua funera maerens

      Plango uir et genitor flebile mersa deo.

Sat fuerat, Porthmeu, cumba uexisse maritam

      Abreptamque mihi sede iacere tua.

5

Adiecit Clotho iteratum rumpere filum,

      Vt natum raperet tristis, ut ante, mihi.

Me decuit morti prius occubuisse supremae,

      Tuque mihi tales, nate, dare exequias.

At tu ne propera, simili qui sorte teneris,

10

      Dunc annos titulo, nomina ut ipse legas.

Illa bis undenos uixit, natus quoque senos

      Nomen huic Probus est, huic quidem Athenaidis.

Quas ego, quas genitor pro te dabo, nate, querellas,

      Raptumque Stygio detinet unda lacu.

15

Quam bene bis senos florebas, parue, per annos,

      Credebantque deis uota placere mea.

Stamina ruperunt subito tua candida Parcae

      Apstuleruntque simul uota precesque mihi.

Cum te, nate, fleo, planctus dabit Attica aedo

20

Et comes ad lachrimas ueniet pro coniuge Siren,

      Semper et Alcyone flebit te uoce suprema

Et tristis mecum resonabit carmen et Echo

      Oebaliusque dabit mecum tibi murmura cycnus.

 

vv. 1-18: Elegiac couplets

v. 19: Hexameter

vv. 20-23: Elegiac couplets



 EDR