CLE 00769 = CAG-13-04, p 439 = Cholodniak 00855 = CIL 12, 00592 = ILCV 03437

Indolis hic iacit heu ecce sepultus

Cunctis carus, exosus non nisi maliuolis

Dextrianus nomine uocitatus in uita,

Nec inmerito, nam tuo sic munere, Christe,

5

Dextris tibi nunc fide adsistit in agnis

Aeternum sperans te, d(omi)ne, largiente donum.

Prudentia erat praeditus formaque decorus.

Non aliud umquam habuit nisi cum bonitate fidem,

Nec defuit illi eligans cum uerecundia pudor.

10

Bis undenos aeui conpletis duxit mensibus annos

Pulcer et innocuus, pia semper mente probatus.

Lugemus te, miserande puer, quia breue omne quod bonum est.

Obiit e saeculo astra petens die tertium nonas Iunias, quod est indictione prima.

Provincia: Gallia Narbonensis / Località: Aquae Sextiae / Aix-en-Provence
Datazione: 300-600 d.C.

Postscriptum: lugemus te miserande puer / quia breve omne quod bonum est / obiit e saeculo astra petens / die tertium Nonas Iunias / quod est indictione prima

EDCS

 

Reference basis text: CLE 00769

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

v. 1: Other meter

v. 2: Hexameter

vv. 3-10: Other meters

v. 11: Hexameter

vv. 12-13: Other meters