CLE 01545

[Hospes resi]ste et titulum perscriptum lege,

[Cognosce u]itam quae sub hoc tumulo sita est.

Quod fletu m]ortis doleor Primi mihi caro

      [Et mate]r lacrumis perluit ossa mea,

5

[Hic amor i]nter nos semper fuit et tamen est nunc,

      [Quamqua]m sub terris sum resoluta cinis.

 

vv. 1-2: Iambic metres

vv. 3-6: Elegiac couplets