CLE 01544

Ereptam uiro et matri mater me Ter[ra recepit,]

      Cum ad mortem matris de gremio rapior.

Omnibus cara fui uiua, carissuma matri,

      Aduersis quae me sustulit ominibus.

5

Desine iam frustra, mater mea, desine

Te miseram totos ex[agitare dies.]

Tu qui adstitisti, mei monumenti, [hospes, memor]

Ambula et te esse hominem fac [perpetuo cogites.]

 

vv. 1-4: Elegiac couplets

v. 5: Other metre

v. 6: Pentameter

v. 7: Iambic metre

v. 8: Trochaic metre