CLE 01538

Bene adquiescas, frater Aucte Tulli,

Sei quicquam sapiunt inferi.

Te, lapis, optestor, leuiter super ossa residas,

Ni nostro doleat condita ab officio.

5

Dolere noli frater, faciundum fuit.

Properauit aetas, uoluit hoc Fatus meus.

 

vv. 1-2: Iambic metres

v. 3: Elegiac couplet

vv. 4-6: Iambic metres