CLE 01533

Si non molestum est, hospes, consiste et lege.

Nauibus ueliuolis magnum mare saepe cucurri,

Accessi terras conplures, terminus hic est

Quem mihi nascenti quondam Parcae cecinere.

5

Hic meas deposui curas omnesque labores,

Sidera non timeo hic nec nimbos nec mare saeuom,

Nec metuo sumptus ni quaestum uincere possit.

Alma Fides, tibi ago grates, sanctissuma diua,

Fortuna infracta ter me fessum recreasti,

10

Tu digna es quam mortales optent sibi cuncti.

Hospes uiue uale, in sumptum superet tibi semper,

Qua non spreuisti hunc lapidem dignumq(ue) dicasti

 

v. 1: Iambic metre

vv. 2-12: Hexameters