CLE 01525c
Diuor[um ]
Mut[ua ]
Filius Aproni maio[r quam nomine factis,]
Gaetulas gentes q[uod dedit ipse fugae,]
5
Effigiem cari genitor[is, diua, locauit,]
Aeneadum alma paren[s, praemia iusta tibi,]
Armaque quae gessit: scuto [per uolnera fracto]
Quanta patet uirtus, ens[is ab hoste rubet]
Caedibus attritus, consummatque [hasta tropaeum,]
10
Qua cecidit fos[s]u[s] barbar[us ora ferox.]
Quo nihil est utrique magis uener[abile signum,]
Hoc tibi sacrarunt filius atqu[e pater:]
Caesaris effigiem posuit p[ar cura duorum,]
Certauit pietas, su[mma in utroque fuit.]
Elegiac couplets |