CLE 01522

Borysthenes Alanus

Caesareus ueredus,

Per aequor et paludes

Et tumulos Etruscos

5

Volare qui solebat

Pannonicos in apros,

Nec ullus insequentem

Dente aper albicanti

Ausus fuit nocere,

10

Vel extimam saliua

Sparsit ab ore caudam,

Vt solet euenire:

Sed integer iuuenta,

Inuiolatus artus

15

Die sua peremptus

Hoc situs est in agro.

 

vv. 1-9: Iambic metres-Other aeolics

v. 10: Iambic metre

v. 11: Other aeolian

vv. 12-16: Other aeolics-Iambic metres