CLE 01518

Sum castae cinerum lapis puellae

Custos. me relegens pius uiator,

Huius cognita si tibi fuisset

Virtus, lacrimulis tuis rigares.

 

Phalecian hendecasyllables