CLE 01516

Sanctis contiguus sacroque patri

Viuit sic meritis Apollinaris,

Illustris titulis, potens honore.

Rector militi(a)e forique iudex,

5

Mundi inter tumidas quietus undas,

Causarum moderans subinde motus

Leges barbarico dedit furori,

Discordantibus inter arma regnis

Pacem consilio reduxit amplo.

10

Haec inter tamen et philosophando

Scripsit perpetuis habenda s(a)eclis.

Et post talia dona Gratiarum

Summi pontificis sedens cathedram

Mundanos soboli refudit actus.

15

Quisque hic cum lacrimis deum rogabis,

Dextrum funde preces super sepulcrum:

Nulli incognitus et legendus orbi

Illic Sidonius tibi inuocetur.

 

Phalecian hendecasyllables