CLE 01448

Hic inhumata pridem carpenta lapsa iacebant

      Arida comnexis frustris et atra rotis.

Huc cernebamus amplas cuneis fluxare cateruas,

      Rorare caducum fuso Falerno limum.

5

Stol(i)da peresi litabant uota fauillis

      Statque femineo la(m)pas funesta tor(o).

Post mancipatur laruis umbrisq(ue) truditur imis,

      Quo funus squalebat, ara sacra micat.

Hanc tibi, Chr(ist)e, sede(m) parat- en gra(tia) prisci

10

      Quam uulneris guttis abluas alma rubris-

Eusebius, inuexit hinc te, beata, sacerdos,

      [Alti]tron(i) m(a)t(e)r currens ab arce poli.

Culmine mira nota q(uae) quisq(uis) praespicis intrans,

      Nec ope leuitae mi l(a)ede dicata Meli.

 

Elegiac couplets