CLE 01443b

<>

      Angelicae legis docta, dicata deo:

Hic ia[c]et, hoc superis placitum est. huc ibimus et nos,

      Sit modo sancta fides, sit pia credulitas.

5

Festa, decus nostrum, certe ueniemus in unum,

      Si mihi uita proba, si tibi cura mei est.

At tu, sanctarum moderator summe animarum,

      Fac rata quae cupimus, fac cita que uolumus.

 

Elegiac couplets