CLE 01443a

<>

      Vixdum transcursis Elysium ingrederis.

Ter rosa uix fuerat, ter spicae et pampinus, ex quo

      Tradita Gregorio, Festa, iaces tumulo.

5

Anni, uota simul, heheu quam parua fuerunt,

      Heu quam uita breuis, quam breue coniugium.

Aetas sola minor, nam cetera maxima Festae,

      Affectus pietas forma pudicitia.

 

Elegiac couplets