CLE 01440

Hic Fortuna iaces casu prostrata ruinae:

      Heu dulcis coniunx, me magis illa premit.

Clausisti subito crudeli funere uitam,

      Et mihi non moritur te pereunte dolor.

5

Casta decens sapiens humilis iucunda marito

      Vertisti in gemitus gaudia tanta meos.

Sed tibi nil potuit mors haec tam saeua nocere,

      De meritis ueniens nam tua uita manet.

Hac quoque nata iacet Petronia sorte perempta,

10

      Quam tecum iunxit mortis acerua dies.

 

Elegiac couplets


 EDR