CLE 01438 = CLEDalm 00002a

[Huic placidam requiem tri]buat deus omni[pote]ns rex

      [Insontique animae si]t bene post obitum.

[Multa tulit nimis aduersi]s incommoda rebus

      [Infelix, misero e]st fine perempta quoq(ue).

5

[Quadraginta a]nnos postquam trans[egit in aeuo,]

      [Fu]nesto grauis, heu triste, puerperio

Nequiuit miserum partu depromere fetum,

      Hausta qui nondum luce [p]eremptus abiit,

Adque ita tum geminas gemino cum corpore praeceps

10

      Letum ferali [transtu]lit hora ani[mas.]

At nos maerentes coniux natique generque

      Carmen cum l[a]crimis hoc tibi [condidimus]

Idcircoque [...]icto

      Audemus tamen haec e[dere cum] gemitu

15

Ex in[...]

      Aetatis uictrix dulcis obit nimium.

Sede beatorum recipit te lacteus orbis

      E gremio matris: hoc tua digna fides.

 

Elegiac couplets