CLE 01437

Sanctorum exuuiis penitus confine sepulchrum

      Promeruit sacro digna Marina solo.

Ter decies bis terq(ue) simul transegerat annos,

      Cum petit aetherias numine iussa uias.

5

Vitae summa breuis, sed cast(a)e gloria famae

      Temporis angusti continuauit opus.

 

Elegiac couplets