CLE 01436

Sacra Diogeniae clauduntur membra sepulchro,

      Quae uiduata uiro uixit amica deo.

Hanc post lustra decem recipis, dulcissime coniunx;

      Depositam Chr(istu)s quam tibi reddit, habes.

5

Laeta suis lacrimis, ieiuno corpore pasta,

      Prodiga pauperibus, nam sibi parca nimis,

Nec satis ista putans eadem post fata reliquit:

      Vinceret ut mortem, perpetuauit opus.

 

Elegiac couplets