CLE 01432

Helpis dicta fui, Siculae regionis alumna,

      Quam procul a patria coniugis egit amor,

Quo sine maesta dies, nox anxia, flebilis hora,

      Nec solum caro sed spiritus unus erat.

5

Lux mea non clausa est tali remanente marito,

      Maioriq(ue) animae parte superstis ero.

Porticibus sacris iam non peregrina quiesco

      Iudicis aeterni testificata thronum,

Ne qua manus bustum uiolet, nisi forte iugalis

10

      Haec iterum cupiat iungere membra suis,

Vt thalami tumuliq(ue) comis nec morte reuellar

      Et socios uitae nectat uterq(ue) cinis.

 

Elegiac couplets