CLE 01430

Longaeuo mecum uixisti tempore, coniunx,

      Sed diuisus amor nil putat esse diu.

Tu senium et fessae fouisti taedia uitae,

      Atque aetas uisa est ipsa redisse mihi.

5

Casta, decus morum, sapiens, deuota marito

      Ornabas thalamos mente pudore fide.

Sed me plus cruciant titulorum facta tuorum,

      Quod grauis inde dolor permanet, unde decus.

 

Elegiac couplets