CLE 01427

Quam bene concordes diuina potentia iungit:

Membra sacerdotum, quae ornat locus iste, duorum,

      Eucharium loquitur Valeriumque simul.

Sedem uicturis gaudens componere membris,

5

Fratribus hoc sanctis ponens altare Cyrillus

Corporis hospitium sanctus metator adornat.

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-3: Elegiac couplet

vv. 4-6: Hexameters