CLE 01424

Si nescit mens s(an)c(t)a mori, si pura uoluntas

      Cum membris numquam praecipitata ruit,

Viuis in hoc mundo meritis post fata sacerdos,

      Adque tuos titulos nulla sepulcra tenent.

5

Ciuibus auxilium, solacia semper egenis

      Praestabas animis pectore mente pius,

Iustitiae sector, sacri seruator honesti,

      Numquam furta tibi nec placuere doli.

Tempsisti mundum semper caelestia captans,

10

      Cottidiana tibi lucra fuere d(eu)s.

Sacra colens sacrum numquam corrumpere nosti,

      Praemia nec fidei subripuere tuae,

Communis carus humilis, dum summa teneris,

      Diuis semper erat et tua larga manus.

15

Testatur, presul, sedis reparata, Sabine,

      Auctoris clari lucida facta sui.

 

Elegiac couplets


 EDR