CLE 01422

Hic positis membris purus perrexit ad aethram

      Omnibus heu flendus ciuibus et patri(a)e,

Quem generosa domus longo sibi credidit aeuo

      Mansurum columen, tristia non metuens.

5

More suo ludens homines Fors perdita semper

      Monstratas rapuit spes properante die.

Vix uitam quinis lustris compleuerat aeuum,

      Cum suprema dies intulit exitium.

Quattuor hic annis uixit cum coniuge s(an)c(t)a,

10

      Mox ratus est melius uiuere, Chr(ist)e, tibi.

Vtilior cunctis sententia nata secunda,

      Nam Chr(istu)s uitam dat sine fine suis.

 

Elegiac couplets