CLE 01421

Vranio Satyro supremum frater honorem

      Martyris ad laeuam detulit Ambrosius.

Haec meriti merces, ut sacri sanguinis umor

      Finitimas penetrans alluat exuuias.

 

Elegiac couplets