CLE 01414

Hic leuita iacet Dionysius artis honestae

      Functus et officio quod medicina dedit.

Huius docta manus famae dulcedine capta

      Dispexit pretii sordida lucra sequi.

5

Saepe salutis opus pietatis munere iuuit,

      Dum refouet tenues dextera larga uiros.

Obtulit aegrotis uenientibus omnia gratis,

      Impleuit factis quod docuit monitis.

Laudibus aetheriis famulatus mente fideli

10

      Destitit illicitis actibus esse reus.

Amissis opibus robur non perdidit ullum,

      Quo patiens praedae tempore, diues erat.

Ars ueneranda fidem, fidei decus extulit artem:

      Haec studii titulos, altera mentis habet.

15

Ciuibus ac sociis qualis fuit, inde probatur,

      Quem potuit uictor hostis amare suus.

Postquam Romana captus discessit ab urbe,

      Mox sibi iam dominus subdidit arte Getas.

Hosce suis manibus uitam committere fecit,

20

      Quorum mortiferos pertulit ante metus.

 

Elegiac couplets