CLE 01413

Lux patriae, sublime decus p(ate)r Osius urbis

      Mundo flente iacens conditur hoc tumulo.

Hunc M(edio)l(an)i populus nunc lugeat omnis,

      Nouerit ut tanti pignus obisse uiri.

5

Communis placidus hilaris iucundus honestus:

      Moribus his urbem fecerat esse suam.

Celsa domus proauusque potens Venetae arbiter orae,

      Sed meritis mentis uicerat iste genus,

Priuatae comes atque rei prouectus in altum

10

      Sacrarum meruit sumere iura comes.

Patricium culmen gradibus conscendit honoris,

      Creuit et ex tanto praesule census honor.

Domnica sed coniunx retinet commune sepulcrum,

      Iuncta toris quondam iungitur et tumulis.

 

Elegiac couplets