CLE 01411

Hic iacet ingenio celsus, celeberrimus ore,

      Quem titulis ueterum iungere iure queas,

Conspicuam cuius suspexit curia linguam,

      Omnia compleuit scrinia grandilocus,

5

Fortunas hominum defendit pectore casto,

      Martia quem rapuit protinus aula sibi,

Qua Scythicum frigus, qua feruens zona timetur,

      Ac patriae causas regibus adseruit.

Exulta tantis uir semper amande trophaeis,

10

      Munere nec uitae te caruisse putes.

Te fora, te cuncti, te magnum curia quaerit,

      Priuatam eloquio se dolet esse tuo.

Nulla tuos poterit titulos delere uetustas,

      Aeterna in libris nam tibi uita uiget.

 

Elegiac couplets