CLE 01410

Longa licet te, care pater, subtraxerit aetas,

      At tamen illa mihi plus cupienda foret.

Saepius illuxit meritis tua uita laborum,

      Et commissa diu publica cura tibi.

5

Sumpsisti illustrem sed iam grandaeuus honorem,

      Antiquo factus more senator eras.

Cernere longinquae meruisti praemia lucis,

      Dispositam certus linquere te subolem.

Adfuit in cunctis patria indulgentia proli,

10

      Te tamen heu sola flemus abesse patrem.

 

Elegiac couplets