CLE 01408

Spes generis clari, magnorum gloria patrum,

      Sollers ingenio, carmine doctiloquus,

Inlustris sapiens humilis moderatus honestus

      Communis gratus, plus bonitate pius,

5

Ante annos animumque gerens aetatis auitae,

      Clarior in patria nobilitate Probus,

Nil tibi mors nocuit, cum hic uiuis laude perenni

      Et Chr(ist)i in regno dum sine fine manes.

Haec tibi quae cecini, non sunt praeconia falsa:

10

      Pro meritis fama est testis ubique tua.

 

Elegiac couplets


 EDR