CLE 01407

Hic tenera insontis quiescunt membra S(an)c(t)i:

      S(an)c(tu)s nomine, s(an)c(tu)s innocentia

Annorum triu fuit, mensibus q(uinqu)e,

Quem inter astra tenet alma quies.

5

Ne doleas genitor, genetrix quoq(ue) flere desiste:

      Aeternae uitae gaudia proles habit.

 

vv. 1-2: Elegiac couplet

vv. 3-4: Other metres

vv. 5-6: Elegiac couplet