CLE 01406

Dura quidem frangit paruorum morte parentes

      Condicio rapido praecipitata gradu,

Spes aeterna tamen trebuet solacia luctus,

      Aetates teneras qu(o)d paradisus abet.

5

Sex super adiectis ad nonum mensebus annu[m]

      Conditus hoc tumolo, dessiderate, iaces.

 

Elegiac couplets