CLE 01405

Suscipe funerea parentum carmina, nate,

      Quae tua debuit nos tumulare manus.

O patrios subito foedasti funere uultus,

      Aeterno iugulas gladio corda matris.

5

Vrimur et proprias pertundis corde sagittas

      Et tuus in nostro pectore regnat amor.

Garrula cum uenerit nobis in mente loquella

      Incendis uarios uiscera nostra focos.

Pulcher in aspectu ludebas in aula parentum,

10

      Cunctorum gaudens blandus amator eras.

Eheu quam misera contundis ossa sepulchri,

      Fimbria parentum altera flamma cremas.

Haec tibi, care fili, tristes flentesque parentes

      Luctificas tumulo dant titulisque curas.

 

Elegiac couplets