CLE 01402

Haec quaecumque legis deuoto pectore mater,

      Da lacrimas et me sic peperisse dole.

Hic iacet extinctus crudeli funere natus,

      Vltima uiuendi quae mihi causa fuit.

5

Maxima praestabat miserae solacia matri,

      Consilio fratres et pietate colens.

Plurima restituit curando corpora uitae,

      Quem mihi tam subito mors properata tulit.

 

Elegiac couplets