CLE 01400

Vos equidem nati caelestia regna uidetis,

      Quos rapuit paruos praecipita(ta) dies.

Sed mihi quae requies onerosa in luce moranti,

      Cui solus superest et sine fine dolor?

5

Quam male de uobis fallacia gaudia uidi,

      Et decepturus me iugulauit amor.

Reddebar teneris in uultibus ipsaque per uos

      Tempora credebam lapsa redisse mihi.

Sentio quid faciat spes inrita: pessima sors est

10

      Supplicii afflicto quem sua uota premunt.

 

Elegiac couplets