CLE 01395

Vltima funereo persoluens munia busto,

      Quo pater illustris membra locanda dedit,

Adiecit titulos proles ueneranda Iohannes,

      Ne tantus quouis esset honore minor.

5

Hic iacet ille Plato, qui multa per agmina lustrans

      Et maris undisoni per freta longa uolans

Claruit insignis regno gratusque minister

      Celebremque sua praestitit esse manu.

Post ergo multiplices quos prisca palatia Romae

10

      Praestiterant curas longo refecta gradu,

Pergit ad aeterni diuina palatia regis

      Sumere cum meritis praemia firma dei.

Nuper in hoc tumulo genitoris membra locauit

      Insignis suboles, nunc uero mater adest.

15

Sed ueneranda parens, genitor cum carus obiret,

      Mulcebat natum cuncta pro patre gerens

Hortatu monitisque piis cultuq(ue) diurno,

      Hic ut eri curam disceret, illa patris.

Cesserat ex animis nati dolor, et unus utrisque

20

      Spiritus, unica mens, consona cuncta domus.

Inuida mors iterum priuat genitrice uenusta,

      In qua spes geniti caelibis una fuit.

Vndique multiplices curae, lamenta dolorq(ue)

      Circumstant pauidum. quod sine matre pia

25

Cernitur, ingratum est. cari famuliq(ue) domusq(ue)

      Non reuocant animos tristitiamq(ue) domant.

Ipsa domi facies, curas qu(a)e sedat heriles,

      Maeroris fomitem congerit atq(ue) parit,

Quod dum cuncta fugant larg(a)e solamina uitae,

30

      Indigesta manent, dum pia mater abest.

Illa pudicitiae natos dedit, illa iugalem

      Conseruare tori iura sacrata docet,

Illa sacerdotes coluit fessosq(ue) refecit,

      Quicquid egens petiit, tribuit illa libens.

35

Et quia martyribus Chr(ist)i studiosa cohaesit,

      Christigeri meruit martyris esse comes,

Cumq(ue) beatorum thiasis iucunda precatur,

      Dirigat ut nati tempora corda uias.

 

Elegiac couplets