CLE 01393

Sefronius tegetur tomolo antestis in isto,

      Quem rapuit populis mors inimica suis,

Qui meri[tis] sanc(tam) perag[ens i]n corp[ore uit]am

      Credetur aetheriae lucis habere diem.

5

Hunc cause meserum, hunc querunt uota dolentum,

      Quos aluit semper uoce manu lacrimis.

Quem sibi non solu[m] priuabit trans[itus i]ste,

      [Mundus c]um quaeritur [totus id e]sse malum.

 

Elegiac couplets