CLE 01382

Digne tenes premium Marea pro nomine Chr(ist)i,

      Vindice quo uiuit sedes apostolica.

Praesulis in uicibus clausisti pectora saeua,

      Ne mandata patrum perderet ulla fides,

5

Tuque sacerdotes docuisti crismate s(an)c(t)o

      Tangere bis nullum iudice posse deo.

Te quaerunt omnes, te saecula nostra requirunt,

      Tu fueras meritus pontificale decus.

Pauperibus largus uixisti, nulla reseruans

10

      Dedisti multis quae modo solus habes.

Hoc tibi, care pater, pietate notaui

      Vt relegant cuncti: tam bene clarus eras.

 

Elegiac couplets