CLE 01380

Lux mihi Siricia diuino rapta flagello,

      Te matremque tuam tempus enorme tulit.

Necdum ter binos crescens attigeras annos,

      Liquisti maesto uulnera dira patri.

5

Fletibus ecce tuis renouasti funus opertum,

      Quod matris tumulo iungeris ipsa cito.

 

Elegiac couplets