CLE 01378

Hoc iacit in tumulo quem defleuit Retica tellus,

      Maxima summorum gloria pontifecum,

Abiectis qui fudit opes nudataque texit

      Agmina captiuis praemia larga ferens.

5

Est pietas uicina polo, nec funeris ictum

      Sentit, ouans factis qui petit astra bonis.

His pollens titulis, Valentiane sacerdos,

      Crederis a cunctis non potuisse mori.

 

Elegiac couplets