CLE 01376

Humano generi legem natura creatrix

Hanc dedit, ut tumuli membra sepulta tegant.

Liberii suboles patri matriq(ue) sepulchrum,

      Triste ministerium, mente dedere pia.

5

Hic sunt membra quidem, sed famam non tenet urna,

      Nam durat titulis nescia uita mori.

Rexit Romuleos fasces currentibus annis

      Successu parili Gallica iura tenens,

Hos non imbelli pretio mercatus honores,

10

      Sed pretio maius detulit alma fides.

Ausoniae populis gentiles rite cohortes

      Disposuit, sanxit foedera, iura dedit.

Cunctis mente pater, toto uenerabilis aeuo

      Terdenis [lus]tris proximus occubuit.

15

O quantum bene gesta ualent. cum membra recedunt,

      Nescit fama mori, lucida uita manet.

 

vv. 1-2: Hexameters

vv. 3-16: Elegiac couplets



 EDR