CLE 01374

Sedis apostolicae primaeuis miles ab annis,

      Post etiam toto praesul in orbe sacer,

Membra beata senex Bonifatius hic sua clausit,

      Certus in aduentu glorificanda dei.

5

Mitis adunauit diuisum pastor ouile

      Vexatos refouens hoste cadente greges.

Iram supplicibus humili de corde remisit

      Debellans cunctos simplicitate dolos.

Egit ne sterilis Romam consumeret annus,

10

      Nunc orando fugans nunc miserando famem.

Quis te, sancte pater, cum Christo nesciat esse?

      Splendida quem tecum uita fuisse probat.

 

Elegiac couplets