CLE 01369

Stemmate precipuum, trabeatis fascibus ortum

      Innodium leti hic sopor altus habet.

Qui post patricia preclarus cingola rectur

      Subiecit Chr(ist)i colla subacta iugo,

5

Post pones ultra mundi protendere pompas

      Et potius domino soluere uota malens.

Sic gemino felix perfunctus munere gaudet,

      Egregius mundo placitus et domino.

Hoc tumulo cuius tantum nam membra quiescunt,

10

      Laetatur patria mens, paradise, tua.

 

Elegiac couplets