CLE 01368

Ennodius uatis lucis rediturus in ortu

      Hoc posuit tumulo corporis exuuias,

Clarus prole quidem, generosior ipse propinquis,

      Quos functus laudum iussit habere diem.

5

Reddedit hos caelo uiuacibus ille figuris,

      Cum fecit famae uiuere colloquiis.

Quid mirum, si morte caret post busta superstis,

      Qui consanguineos restituit superis?

Quantos iste foret, mundi caelebrator in hortu

10

      Nec silet occidui cardinis oceanus.

Scismata coniunxit dudum discordia legi

      Adque fidem Petri reddedit ecclesiis.

Pollens eloquio, doctrinae nobilis arte,

      Restituit Cristo innumeros populos,

15

Largus uel sapiens dispensaturque benignus,

      Diuitias credens quas dedit esse suas.

Templa deo faciens hymnis decorauit et auro,

      Et paries functi dogmata nunc loquitur.

 

Elegiac couplets