CLE 01359

Deposuit corpus tumulo sed laude perennis

      Aurelius penetrans regna beata poli,

Qui mortem uicit meritis mundumque relinquens

      Immensum Christi possidet imperium.

5

Cuius ut agnoscas sanctae praeconia uitae,

      Consortis, lector, respice facta uiri.

Ambo pari lucis clauserunt tempore metam,

      Membraque Dionisio iunxit amica papae.

Prompta sacerdotis lacrymas mens iuuit orantis:

10

      Hanc ideo tabulam obtulit Eusebia.

 

Elegiac couplets