CLE 00546 = CIL 06, 12072 = ICUR-07, 18428

Me propter maria, terras atque aspera caeli

Sidera transisti mediosque timenda per h[ostes]

Inuenisti uiam, hiemis nefanda tulisti,

O dulcis coniunx animo gratissima nos[tro].

5

Nomine consimilis, iugali flore beata,

Casta pu[di]ca meos thalamos ac fomite a[moris]

Nondum suppleta cubilia sancta liquis[ti].

Saltem quod superest oro, scio namque [fauebis],

Funde preces subolum ac uotis utere nostri[s],

10

Vt longum uitae liceat transducere tempus.

8

[fauebis] suppl. Bücheler, Cholodniak, Bormann; [merere] suppl. Ferrua

Regio I Latium et Campania / Località: Roma
Datazione: 300-400 d.C.

Praescriptum: Antoniae Severae coniugi

EDCS
EDR
EDB
ACE-CIL

 

Reference basis text: CLE 00546

Editing of the digital edition: A. Prontera, 2022

 

Bücheler = F. Bücheler, Carmina Latina Epigraphica, I-II, Lipsiae 1895-1897

Bormann = E. Bormann, Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL) VI,2: Inscriptiones Urbis Romae Latinae, Berolini 1882

Cholodniak = J. Cholodniak, Carmina Sepulcralia Latina, Petropoli 1897

Ferrua = A. Ferrua, Inscriptiones Christianae urbis Romae septimo saeculo antiquiores, VII, Coemeteria viae Tiburtinae, In Civitate Vaticana 1980

Hexameters