CLE 01355

Haec tenet urna duos sexu sed dispare fratres,

      Quos uno Lachesis mersit acerba die.

Ora puer dubiae signans lanugine uestis,

      Vix hiemes licuit cui geminasse nouem,

5

Nec thalamis longinqua soror trieteride quinta

      Taenareas crudo funere uidit aquas.

Ille Remi Latio fictum de sanguine nomen,

      Sed Gallos claro germine traxit auos.

Ast haec Graiugenam resonans Arcontia linguam

10

      Nomina uirgineo non tulit apta choro.

 

Elegiac couplets