CLE 01350

Egregius fidei, sanctus mitisq(ue) sacerdos,

      Dignus quem cuperet ple(p)s aliena suum,

Dign(u)s ita geminis ducibus consortia sacra

      Participare fidei, consilio regere,

5

Hoc iacet in tumulo, proprium cui nomen Amanti

      Venturi meriti praescia causa dedit.

Bis denis binis populis praesedit in annis:

      Si non migrasset, laus erat ista minor.

 

Elegiac couplets


 EDR