CLE 01347b

Ex[uu]iis resolutis in aetheris aequore tutum

      Curris iter cunctis integer a uitiis:

Nomine quod resonas, imitatus moribus aeque

      Iordane ablutus nunc Probus es melior.

5

Diues opum clarusque genus, praecelsus honore,

      Fascibus inlustris, consule dignus auo,

Bis gemina populos praefectus sede gubernans

      Has mundi phaleras, hos procerum titulos

Transcendis senior donatus munere Christi:

10

      Hic est uerus honos, haec tua nobilitas.

Laetabare prius mensae regalis honore,

      Principis alloquio, regis amicitia:

Nunc propior Christo sanctorum sede potitus

      Luce noua frueris, lux tibi Christus adest.

15

O nunquam deflende tuis: cum uita maneret

      Corporis atque artus spiritus hos regeret,

Primus eras nullique patrum uirtute secundus,

      Nunc renouatus habes perpetuam requiem

Candida fuscatus nulla uelamina culpa

20

      Et nouus insuetis incola liminibus.

His solare tuos, quanquam solacia maesta

      Gratia non quaerat, gratia, Christe, tua.

Viuit in aeterna paradisi sede beatus,

      Qui noua decedens muneris aetherii

25

Vestimenta tulit, quo demigrante Belial

      Cessit et ingemuit hic nihil esse suum.

Hunc tu, Christe, choris iungas caelestibus oro,

      Te canat et placidum iugiter aspiciat

Eque tuo semper dilectus pendeat ore:

30

      Auxilium suboli coniugioque feras.

 

Elegiac couplets