CLE 01337

Heu me, nate, iaces tenero subtractus in aeuo,

      Heu spes una patris, te sine uita grauis.

Tu meritis ornate tuis monumenta relinquis,

      At mihi plus misero, quod decet, inde dolet.

5

Vixisti in teneris annis grauitate magistra

      Et stupuere nouum tempora parua senem.

Nil breuis ergo dies, nil mors detraxit acerua,

      At laudem crescit paruula uita tibi.

 

Elegiac couplets