CLE 01320

Hic situs est iusti iu[dex] laudator et aeq[ui,]

      Sassina quem genuit, nunc Aquileia tenet,

[S]eptimae qui cohortis centuriam reguit

Praetoriae fidus, non barbaricae legioni[s,]

5

C. Manlius hic Valerianus nomine dictus.

      Sentilius fratri, quia meritus, posuit.

 

vv. 1-2: Elegiac couplet

v. 3: Pentameter

v. 4: Hexameter

vv. 5-6: Elegiac couplet



 EDR