CLE 01314

Hic Seuera sita est Virusi nepotula cara,

Quae iam uix uitae tres impleuerat annos

      Quos immaturos abstulit hora grauis,

Rapta patri et matri raptaque dulcis auiae.

5

Hic circum me positi soror et frater, quorum fleuere parente

 

v. 1: Hexameter

vv. 2-3: Elegiac couplet

v. 4: Hexameter

v. 5: Other metre